- CABALA seu CABBALA vel KABALA
- CABALA, seu CABBALA vel KABALAest occultissima scientia, quam divinitus una cum Lege Moysi traditam fuisse, asterunt Hebraeorum Rabbini: a voce Kabel, i. e. accepit vel suscepit. Fuit enim doctrina, quae solô percipiebatur auditu, idque non nisi ab iis, qui annum aetatis 40. iam excessissent, nec quidquam de ea literis maudare licebat. Qualia erant Aristotelis ἀκροάματα, Item μυςτήρια θεσμοφόρια, in memoriam Cereris, legum et frugum, h. e. omnis humani cultus inventricis, celebrari solita, de quibus Cicero l. 2. de Legg. Haec enim mysteria, nihil aliud, quam secretiorem Philosophiam, quae per occultas traditiones, non nisi inter initiatos, propagabatur, continuisle inde patet. Hinc Seldenus proleg. 3. de Diis Syris: Medio, inquit, ibant tutissmi Graecorum et Latinorum sacri Antistites. Reconditam et vero proximantem Philosophiam neque evulgabant, neque omnino sibi retinebant, sed mystevia instituebant sollennia. Unde ansam occultae veritatis cruendae non ita difficile erat sanioribus arripere. Vide de Cabala plura, apud Ioh. Picum Mirandulanum; et lepidam de Censore quodam, Cabalam pro Haeretico insigni habente, Historiam, in voce Picus Iohannes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.